monumenta.ch > Ambrosius > 20 > sectio 404 > 10 > 20 > 2
Ambrosius, Epistolarum classis I, 2, 1. <<<     >>> 3.

2.

1 Sed tamen etsi in mari fluctuat, currit in fluminibus; et vide ne in illis fluminibus magis, de quibus dictum est: Elevaverunt flumina vocem suam (Psal. XCII, 3).
2 Sunt enim flumina, quae de ventre eius fluent, qui potum a Christo acceperit, et de Spiritu Dei sumpserit (Ioan. VII, 38).
3 Haec ergo flumina, cum redundant spiritali gratia, elevant vocem suam.
4 Est et fluvius qui decurrit in sanctos suos sicut torrens (Esai. LXVI, 12).
5 Est et fluminis impetus, qui laetificat animam pacificam atque tranquillam (Psal. XLV, 5).
6 Ex huius fluminis plenitudine quicumque acceperit, sicut Ioannes Evangelista, sicut Petrus et Paulus, elevat vocem suam: et sicut apostoli evangelicae praedicationis vocem usque in totos fines orbis terrarum canoro diffuderunt praeconio; ita et iste incipit evangelizare Dominum Iesum.
7 Accipe ergo a Christo, ut et tuus sonus exeat.